monumenta.ch > Plinius > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 24
{VIII} Tabulis autem externis auctoritatem Romae publice fecit primus omnium L. Mummius, cui cognomen Achaici victoria dedit. namque cum in praeda vendenda rex Attalus #img|denarius.gif|img# VI emisset tabulam Aristidis, Liberum patrem, pretium miratus suspicatusque aliquid in ea virtutis, quod ipse nesciret, revocavit tabulam, Attalo multum querente, et in Cereris delubro posuit. quam primam arbitror picturam externam Romae publicatam, deinde video et in foro positas volgo. hinc enim ille Crassi oratoris lepos agentis sub Veteribus;